CYATHUS

CYATHUS
I.
CYATHUS
Aetoliae fluvius. Cael, Rhodig. l. 28. c. 2.
II.
CYATHUS
Graece, κύαθος, a κύειν, quod est fundere, quasi χύαθος, an a κύειν, quod antiquis κυάθειν, unde et κύαμος, uti vult Salmasius ad Solinum, p. 981. an a κἑυθειν, i. e. occultare, genus mensurae fuit, continens cochlearia quatuor, sextarii partem duodecimam, apud Atticos sescunciam. Suidas duas ei uncias tribuit. Unde ad poculi genus significandum translata vox. Martialis, l. 1. Epigr. 72.
Naevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
Quinque Lycas, Lyde quatuer, Ida tribus.
Nempe prisci moris fuit, in compotationibus, in honorem adsentis amscae, amici vel Imperatoris, tot Cyathos, quot in eorum nomine essentliterae, haurite; quod vel aperte prositebantur, vel sodalibus ariolandum relinquebant. Itaque vel totidem poscebant Cyathos, vel poculum, quod tot cyathos caperet. Et quidem poculum 6. cyathorum Semis, septem Septunx, quatuor Triens, dicebatur. Apud eundem poculi 8. cyathorum fit mentio nomine Bessis, l. 11. Epigr. 37. v. 6. etc. Idem quadrantem duplicem vocar poculum sex cyathorum, l. 9. Epigr. 95. v. 2.
Quadrantem duplica de seniore cado.
Nunc mihi, dic, quis erit, cui te, Calocisse, Deorum
Sex iubeo cyathos fundere?
Inde ad Cyathos, nomen officii; apud Sueton. In Caes. c. 49. quod ad Cyathum vocat Horat. l. 1. Carmin. Od. 29. v. 7.
Puer quis ex aula capillis
Ad cyathum statuetur unctis; etc.
Vide infra, ubi de Pocillatore. Sed et Cyathus, divinationibus adhibitus, quod genus Κυλικομαντεία dictum: cuiusmodi divinandi mediô Hilarionem Monachum, Italico cuidam, qui in ludicro Circensi a contraria factione, non equorum virtute, sed Magicis artibus, victus erat, opem tulisse, legimus in Graecorum Martyrologiis, vide infra ubi de Speculo in Divinatione. Non dissimile Cyatho simpulum fuit, vas in Sacris olim usurpatum, de quo vide suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Cyathus — striatus Conservation status See text …   Wikipedia

  • Cyathus —   [lateinisch; aus griechisch kýathos »Becher«] der, / , antikes römisches Volumenmaß; 1 Cyathus = 0,0456 l …   Universal-Lexikon

  • Cyăthus — Cyăthus, 1) (C. Pers.), Pilzgattung aus der Familie der Gasteromycetes Angiogasteres Nidulariacei, s. u. Bauchpilze e); 2) (Bot.), Becher, d.h. eine unten weite, sich nach oben allmälig noch mehr erweiternde Röhre, wie z.B. die Nebenkrone der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cyathus — (lat.), Hohlmaß der alten Römer, = 1/12: Sextarius = 0,0456 Liter. S. Kyathos …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cyathus — striatus …   Wikipédia en Français

  • Cyathus — Teuerlinge Gestreifter Teuerling (Cyathus striatus) Systematik Klasse: Ständerpilze (Basidiomycetes) …   Deutsch Wikipedia

  • Cyathus — Cy|a|thus [ts...] der; , [...tu:s] <über gleichbed. lat. cyathus aus gr. kýathos »Becher«> ein antikes röm. Volumenmaß …   Das große Fremdwörterbuch

  • Cyathus striatus — Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Cyathus olla — Scientific classification Kingdom: Fungi Division …   Wikipedia

  • Cyathus stercoreus — Scientific classification Kingdom: Fungi Division …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”